Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-63
Unproofread scanNot analysed yet
Et cui bono etiam splendidissima Epithaphia: cum et Regum et Rusticorum corpora in puluerem redacta, exiguo puluere tegantur, quod Cyri Epithaphium testatur vniuersum ocbem possidentis. O VIR QVICVNQVE ES, ET VNDECVNQVE ADVENIS NEC ENIM TE ADVENTVRVM IGNORAVI EGO SVM CYRVS QVI PERSIS IMPERIVM CONSTITVI, PVSILLVM HOC TERRAE QVO MEVM TEGITVR CORPVS MINIME IN VIDEAS. Et infinitis si verum fateri volumus: vinea pro aurea statua hodie esset statuenda, hoc est bibacitati et vinolentiae: Plauto lepide monente. Catonis exemplo rogari mauis cur statuae in rostris donatus non sis, quam donatus sis, quoue merito obtinueris: Malo, inquit Cato, bonos ambigere, quamobrem id non meruerim, quam quod est grauius, cur impetrauerim, mussitasse. Qui enim, inquit Seneca, imagines in atrio exponunt et nomina familiae suaelongo ordine, ac multis stemmatum illigata flexuris in parte aedium primum collocata NOTI magis quam NOBILES sunt: Aulice. Nec te decipiant veteris plena atriae cerea. Tolle tuas tecum, pauper amator aues.