Latin
AVLICVS., DCLVII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.656
Unproofread scanNot analysed yet
Aulicus si omnia exacte obseruauerit quae in libris prudentum scripta sunt, memor tamen sit Psalmi in quo Dauidis sententiam hisce versibus Illustrissimus Princeps ac Dominus Dominus Mauritius Landgrauius Hassiae inter literatissimos potentissimus, et inter potentissimos literatissimus Heros et omnium Politicorum Choragus expressit: Qui Domino fidit felici nauigat vnda Fidere Principibus ventus et aura leuis Non te decipiat, non auferat aula potentum Nam fanos ancipiti vertitur ille loco.