Latin
AVLICVS.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Non nunc primum cantillant, sed antiquissimum laudant versiculum: Non mihi sit seruus, Medicus, Propheta, Sacerdos. Acceptus tamen erat Daniel, minus grata Regi dicens. Sed odi, inquit Achab de Propheta Michaea, quia bonum mihi non prophetat, sed semper malum. Optimus Consiliarius ille est, authore Halycarnassaeo, qui non priuatis inimicitiis impulsus aut gratiâ, vel lucro priuato adductus: Sed gloriâ diuinâ, et publicâ vtilitate et veritate, commotus, suam sententiam dicit ex praeteritis, rerum futurarum exempla sumens. Cum nihil sit noui sub sole, et cunctis eadem sint fuerint et erunt.