Latin
AVLICVS., LXXIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.73
Unproofread scanNot analysed yet
Et hinc euertuntur Regna, Ducatus et Respub. iudicia corrumpuntur, iustitia constupratur, leges fiunt meretrices, vastantur pauperes, viduae gemunt, subditi flent, orphani proculcantur, nobiles ad paupertatem redacti, ad alios fugiunt, discrepantes fide, discrepantes lingua: malunt enim pati extrema, quam iniustitiam saeuientem quam sub specie libertatis serui et captiui; et haec omnia ex intempestiuo Aulici silentio: et pacto inito inter aulicos, et iuramento confirmato, proh dolor vsitato. Tu tamen contra Platonem dicas: iudicem semper metuendum et tamen libere orandum, non tamen absque modo: Ioab recte reprehendebat Dauidem, mortem deplorantem Absolonis. Sed nimis acerbe.