Latin
AVLICVS., CIII.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.102
Unproofread scanNot analysed yet
Qui in arduis negotiis expediendis, cum magnis Principibus versantur, similes sunt per praerupta repentibus semper timent, saepe titubant, et subito corruunt Glacies ad cadendum. Hic itaque Contra Rhodanum ne stolide natare tentes Contra Boream, ne temere flare ruentem Contra pelagi strepitum clamare tumultum Contra ensiferum, rabie certare Tyrannum inquit Scaliger. Durum est tibi, contra stimulum recalcitrare: Inprimis in re exigua: insanum enim est ob res leues subire periculum, Appiano authore. Si fieri potest vt pariter Deo et Principi placeamus, bene est: et placendum Principibus: si autem aliter non placemus Principibus nisi Deo displiceamus: Deo magis quam Principi placere debemus. Rides malitiose aulice.