Latin
AVLICVS., CIV.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.103
Unproofread scanNot analysed yet
Aulici stulti sunt, qui opinantur, existimationem, saluam esse non posse, nisi in illorum manibus negotia arcana recumbant: si aliorum exemplo saperent, imprimis arcana negotia fugerent, nudis libellis supplicibus expediendis contenti, et in actis legendis, et sententiis concipiendis occupati, adhibiti grauioribus, raro foelicem et perpetuum cursum, etiam prudentissimi, etiam inuicem iuramentis, vt hodie fit obstricti, apud magnos Principes, experto teste sortiti sunt: vt et illi qui primas, apud Principem omni arte, quaerunt: non angat te primatus, cogita enim, quâ oneretur inuidia, quae curae pectus percoquant, et annon satius sit, apud Deum, quam potentissimos Reges, summo loco sedere, vbi munus, sine onere honor sine inuidia, fauor sine suspicione, adquiritur et retinetur.