Latin
AVLICVS., CCCLXXVI.
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.375
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim, inquit M. Tullius, laudabilius, quam memoria recte factorum et libertate contentum negligere humana: si secuta fuerit, quae debet fortuna, gaudebimus: Sinminus, Ego tamen gaudebo, quamuis qui fuerim, et qui esse potuerim esse non possim. Non tamen in tali loco manebis, vbi non es qui fueris, non est cur velis viuere, sed tamen vacare culpa magnum solatium: cum maxime habeam duas res: quibus me sustentem: optimarum rerum scientiam, et maximarum rerum gloriam: inquit Cicero.