Latin
1.487 to 1.496
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.487-496
Unproofread scanNot analysed yet
Qui apud Principem viget et praepollet, omnium aulicorum, si potest fieri, animos et benevolentiam sibi comparet, ne tempore gratiae effusae habeat mutuis odiis sibi inuisum. Aulico forti et strenuo terra potest, in qua viuat, non in qua praeclare moriatur, deesse: Vn bell morir, tutta la vita honora. Ad subleuandum metum eius, qui male de te in aula suspicatur, ars est bona, Cornelio teste, blandimenta, illecebrae et honori? oblatio. QVi vincere aduersarium extuto cupit, beneficiis et gratia certet bona: Licet ex mente Platonis vix reperias hominem mansuetum et ingeniosum. In aula magna et factionum plena potentis aulici amici, mors infringit, socii autoritatem, praesertim si bonis artibus ambo fuerint praediti, et princeps ad deteriora inclinet. Mortuo Ioiada, Ioas mores valde mutauit. Exempla innumerabilia sunt qui probant in Principibus crescere vitia, mortuis vel remotis vel discendentibus prae stantibus Consiliariis. Aulici omnes aut natura sunt facti aut ita edocti et exercitati, vt velent odium fallacibus blandimentis et porrigant obuiam euntibus sine corde manus. In primis lutea negotia tractantes. Aulici improbi animus magis latet, quam arena maris, O Nili origo. Seneca interrogatus, qua ratione ad extremam aetatem in aula viuendo perueniffer, respondisse fertur, Iniurias accipiendo et gratias agendo. Hoc discat aulicus, vel aulam tempestiue relinquat. Aequius interdum est, quam plectere mittere noxam: Turpe non est iustis, cedere iure suo. Quod non tantum liberale, sed quandoque etiam fructuo fum, dicebat M. Tullius. Causa, cur multi aulici nullos progressus faciant, in eo consistit, quod spectent diuersas spes et nulli firmiter adhaereant patrono. Prudens aulicus nunquam voluptatibus principis, si modo honestae sint, aduersetur, nam a gratia ex cidet, et frustra se opponet. Aulicus non tam verbis quam silentio quere re et plurimum facere et minimum ipse de se loqui debet.