Latin
1.497 to 1.501
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 1.497-501
Unproofread scanNot analysed yet
In aulis infrequens non est, at non semper tutum, vt aulici secretis criminationibus incusent alios. Videant ergo quem incusent, nam saepe validius ab incusato aliis criminibus accusante repelluntur. Peccamus aulici plura, dum demeremur, quam dum offendimus. Semper Vatinius in aula inuenitur corpore detorto, facetiis scurrilibus, primo in contumelias assumptus, deinde optimi cuiusque criminationem vt gratia, pecunia et vi nocendi pessimos superet. Ars est improborum aulicorum, qui Principis gratiam colligere student, vt inquirant studiose, quibus sit Princeps infensus, eosque postea apud ipsum variis criminationibus accusant: vti Senecae accidit, et omnibus in locis inquitunt de vita ante acta, genere, amicis, opibus adquisitis In aula si Princeps duos pluresve suspectos habeat, tum deben tilli exemplo Senecae mutuos sermones et colloquia crebra intermittere.