Latin
10
Edmond Halley, Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit 10
Unproofread scanNot analysed yet
Longitudinis suae, ac proinde contractâ dictae morae duratione, puta 12 min. proveniet ea 7h. 8'. proximè, sive 107 grad. Jam in ipso Meridiano Venus Solis centro proxima erit ad Ostium orientale fluminis Gangis, ubi poli altitudo est 22 grad. circiter. Locus igitur ille utrinque aequaliter listabit à Sole, in momentis introitus &exitus planetae, nempe 53' 3 grad. ut sunt puncta a, b, in parallelo mare DabE. Erit autem Diameter AB ad distantiam b ut quadratum Radii ad contentum sub Sinubus 53 &58° grad. hoc est, ut 1'. 02 ad 0. 46′. 13; ac calculo te instituto (quem ne Lectori taedio sit. omittere praestat) nvenio quod circulus centro a &radio KL descriptus occurret rectae FH, in puncto M, ad Ilh. 20. 40; centro vero b descriptus occurret ipsi HG in N, ad IXh. 29 22; horis scilicet Londini numeratis; proinde tota Venus intra Solem conspicietur ad Gangis ripas, per 7h. 8'. 42'. Rectè igitur posuimus durationem fore 7h. 8'; cum pars minuti hic nullius sit momenti. Aptato autem calculo ad Portum Nelsoni, invenio, quod Sole jamjam occasuro, discum ejus subitura sit Venus; statim vero ab ortu ejus exitura ab eodem; Loco illo interea per Hemisphaerium à Sole aversum de c ad d translato, motu motui Veneris conspirante. Mora igitur Veneris intra Solem diuturnior fiet ob Parallaxin, puta quatuor minutis; ut sit iomnino 7h. 24'. sive 111 grad. aequatoris. Cumque Latitudo Loci sit 56 gr, erit ut Quadratum Radii ad contentum sub Sinubus 55 1/ &34 grad. ita ABI. O2′ ad. ed –28′. 33'′.