Latin
11
Edmond Halley, Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit 11
Unproofread scanNot analysed yet
Ac calculo rite peracto constabit, circulum centroc radio KL descriptum rectae FH occursurum in O, ad Ilh. 12' 45'', centro vero d descriptum ipsi HG in P, ad IXh. 36′. 37'. Quocirca duratio Morae ad Nelsoni portum erit 7h. 23'. 52'; major scilicet quam ad ostia Gangis totis 15'. 10' temporis. Quod si Venus absque Latitudine transierit, fiet dicta differentia 18. 40'; Si vero quatuor minutis Solis centro fuerit Borealior, ad 21'. 40 augebitur eadem differentia, multo major futura auctâ Planetae Latitudine Borea. Londini autem, ex praedictis Hypothesibus, consequitur Venerem jam tum infra Solem ingressam orituram; &ad 9h. 37' mane, in Egressu Solis limbum interius contacturam; ac denique non nisi horâ 9h. 56', orbem ejus integrum relicturam esse. lisdem etiam Hypothesibus constat Venerem extremum Solis limbum Boreum quasi centro suo stringere debere, Anno 1769, Maii, 23°. 11h. 00, ita ut, ob Parallaxin, in Borealibus Norwegiae partibus, tota intra Solem inocciduum apparere poterit: dum in litoribus Peruviae &Chili, vix exiguo sui segmento cadentis Solis disco quasi inequitare videbitur; uti in Insulis