Latin
Cap. XLVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 102
Unproofread scanNot analysed yet
agno hedoue cum pectiolis totum caput, aliquanto quàm caetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint: &ex eodem sue pedes, quàm imum crus leuiores sunt, &hoc quàm reliquae partes: ex auibus colA solo &la, alaeue recte infirmis cibis annumerantur. Quod ad solum uero pertinet, caelo. leuior piscis inter saxa editus, quàm in arena: leuior in arena, quam in limo: quò fit, ut ex stagno uel lacu, uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto, quàm qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius est, &quodcunque humido coelo, quàm quod sicco natum est: quandoquidem ea quae in montibus uiuunt, temperamento sunt sicciore, atque eorum caro minime pituitosa aut lenta est: quae uero in locis aquoAb habitis. B sis &campestribus degunt, humidiora sunt, &excrementosa magis. Eadem omnia pinguia quàm macra: recentia quàm salsa: noua quàm uetusta plus alimenti habent. Tum idem magis alit iurulentum, quàm assum, magis assum, quàm frixum, ut Celsus prodit. Quum durum ualentissimae materiae est: molle uel sorbile, imbecillissimae. Fere uero sequitur, quò ualentior quaeque materia est, eò minus facile concoquatur: sed si concocta est, plus alat, ut dictum est. Et imbecillis hominibus, rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet: &robustis apta ualidissima est. Plus deinde assumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissi ma sunt, temperare debet: uerum haec potius ad medicinam pertinent, διαιτη τικὴν scilicet. A Cara humidior, suillam carnem tradit Galenus ualentissime nutrire. Considera. B Ex auibus, has aues inter ea recenset Galenus, quae in tenui uictus ratione conueniunt: at Celsus aues omnes à minimis ad phoenicopterum in media materia reponit. C Suilla. Omnium ciborum, inquit Galenus, plurimum nutrit caro suilla: idemque in ratione uictus analeptice, id est renutritoria, à piscibus, ac deinde ab auibus ad carnes suillas statim uictum mutat. A. Et quodcunque. uide an ira legendum sit apud Celsum: Et quodcunque sicco coelo, quàm quod humido natum est: sed nihil muto. Alia quaedam ab alimentis quae nobis praestant animalium discrimina.