Latin
Cap. XLIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLIX. R TEque haec sola quae diximus, discrimina sunt, sed etiam alia boni sucDIci, alia mali sunt, (ἄγμα &κακόγυμα Graeci uocant) alia stomacho ido nea sunt, alia aliena: alia facile concoquuntur, alia difficilius: alia inflant, alia ab hoc absunt: alia intus facile corrumpuntur, alia minime uitiantur: alia mouent aluum, alia supprimunt: alia citant urinam, alia tardant: alia succum procreant crassiorem, alia tenuiorem: alia glutinosum, alia mediocrem: sicut alia magis excrementosum gignunt, alia minus. Boni succi sunt, ex qui bus probus gignitur sanguis: ut aues piscesque fere omnes, pręterquam qui in lacubus, paludibus, fluuiisque uictitant limosis, alioue quouis modo uiciatis. Quadrupedum carnes, si bene concoquantur, &in iis praecipue porcina quae aetate media est: lac omnium penè aliorum ciborum optimum procreat suc cum. Agrestium animalium caro succum efficit meliorem, quàm domesti corum. Boni succi sunt, inquit Celsus, omnis uenatio, omnes aues, quae ex E media materia sunt: ex maioribus quoque cę, quas supra memorauimus.