Latin
103.5 to 103.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 103.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caro caprina, bubula &ceruina difficilius concoquuntur: &sues cum senuerint, &anno-H sa omnia: anserum, turdorum, merularumque, &auicularum caro: qui bus adhuc durior est turturis, palumbi &anatis caro: magisque pauonis &turdi: raia, leuiraia, squatina, dracones, cuculi, trachuri, mulli, &ex piscibus alij quidam: cochleae, &ex caeteris testaceis, ea quę duriorem habent carnem, ut purpurae, buccinae, crustacea omnia, &quae mollia uocantur Minima inflatio fit (inquit Celsus) ex uenatione, aucupio, piscibus, conchyliis, ouis, uel mollibus uel sorbilibus. Inflant autem omnia pinguia. Minime intus uitiantur aues, &eae potius duriores, aurati pisces, scari: neque hi solum, sed etiam lolligo, locusta, polypus. Itemque bubula, omnis que dura caro: eademque aptior est, si macra, si salsa est: omniaque salsamenA ta: cochleae, murices, purpurae, paruulae chaneae, &testacea alia quaecunque duram habent carnem. Dantur uero bis terue elixa iis, quibus ob humoris cuiuspiam uitium corrumpitur in uentre cibus. Facile autem intus cor φθαρτα. rumpuntur lactentia omnia, teneri pisces, ostrea, lac, caseus, &uetus &re πακτικὰ γὰ cens.