Latin
103.1 to 103.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 103.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
me dij inter teneros durosque pisces, ut mullus &lupus. In summa, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur, ubera, rostra, &aliae partes ex carnes ut uenter, intestina, uuluae, &omnes extremae partes, &caudae succum gignunt, quàm carnes minus bonum. Mali uero succi sunt, quae sanguinem efficiunt minime probum, sed humoribus uitiosis exuberantem: sunt autem &quae frigidiora sunt, &pituitosa: &quae calidiora biliosaque: &quae melancholico succo abundant. Sunt uero inter animalia huius generis, pisces omnes, qui ex tenerrimo genere sunt, aut ij rursus, qui nimium duri, uirosique sunt: ut ferè quos stagna, lacus, limosiue riui ferunt, quiue in nimiam magnitudinem excesserunt. Mali succi est, &ouilla caro: caprina uero, &acrimoniam habet. Hircorum caro deterrima est: arietum deinde &taurorum. In omnibus autem iis, ut castratorum meliores, ita pessimae sunt se niorum carnes: his nihilo meliorem succum gignit ceruina caro. Lepores crassiorem quidem sanguinem generant, probiorem tamen succum, quàm aut bouilla caro, aut ouilla. In his sunt, &caro domestica permacra: &omnis caro salsa, omneque salsamentum, atque animalium omnium caro, quae in lacubus, paludibus, fluminibusue limosis uictum habent: pręsertim si urbis cuiuspiam populosę purgamenta, ut balnearum, latrinarumue, aut culinarum, in eas aquas defluant. Stomacho idonea sunt (inquit Celsus) omnis uenatio: atque utraque, uel assa, uel elixa: ex domesticis animalibus, bubula, siquid ex caeteris sumatur, macrum potius quàm pingue: ex sue un gulae, rostra, aures, uuluae: duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, mu rices, purpurae, cochleae. Aliena à stomacho sunt omnia salsa, omnia pinguia, cerebrum omne, &omnes medullae. Ex his autem intelligi potest, non quicquid boni succi est, protinus stomacho conuenire: neque quicquid stomacho conuenit, protinus boni succi esse. Facile in uentre concoquuntur pisces, maxime saxatiles: auium genera omnia, si cum quadrupedibus conferas. Ex quadrupedibus, suilla caro facillime concoquitur. uitulina facilius quam bubula: hedina, quàm caprina: &omnium eorum carnes quae ad huc adolescunt, facilius concoquuntur, quàm quae aetate declinant: &hesternum, quàm recens necatum, facilius concoquitur.