Latin
Cap. L
Edward Wotton, De differentiis animalium 106
Unproofread scanNot analysed yet
Per hęc potissimum, &si quae huiusmodi alia possunt animalium generibus tribui, eorum diffe rentias constituendas censemus. DE ANIMALIVM DIF FERENTIIS LIBER III. De animalibus, quae sanguine praedita sunt, partium exteriorum differentiae. Cap. LI. VAE in singulis animalium generibus reperiuntur differentiae explicandum iam est. Am plissima animalium genera, ut dictum est, hac ratione inter se differunt, quòd haec sanguinea sunt, illa exanguia. Sanguine praedita sunt, ut homo: quadrupedes, tum quae animal, tum quae oua pariunt (dixerim haec ὀοτόκα, id est ouipara, illa ζοτόκα, id est uiuipara) atque etiam aues, pisces, cete: &inter terrestria, quę pedibus carent, serpentes. Caput habent omnia animalia sanguine praedita: hoc, ut dictum antea est, superiorem in omnibus obtinet situm, corporis sui ratione: at homo solus partem istam habet respondentem parti sublimi uniuersi, cum prona spectent reliqua fere. In caO pite paucis animalium, nisi uolucribus, apices. Cornua multis quidem &aquatilium, &marinorum, &serpentium, uariis data sunt modis: sed quae iure cornua intelligantur, quadrupedum tantum uiuiparorum generi. Ha bent profecto oculos omnia praeter talpam, quam modo quodam etiam habere dixerim. Et candidum oculi magna ex parte simile in omnibus est: at quod nigrum dicitur uariat: aliis enim atrum, aliis admodum caesium, aliis fuluum, aliis caprinum est: &omnibus fere oculi in suo cuiusque genere unicolores sunt, ut boum nigri, ouium aquini: aliorum rufi toto genere aut caesij: nonnullorum caprini, ut caprarum generis: at hominum oculos uarios uersicoloresque esse euenit.