Latin
107.1 to 107.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 107.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterorum animalium, equus maxime uersicolor est: aliqui enim caesij altero oculo nascuntur, quod nulli fere ex caete ris bestiis euenit manifeste: ut quorum oculi recens natorum non plus, quàm E unum colorem habent sua natura. Genus hominum, quadrupedum tam uiuiparorum, quàm ouiparorum, &auium, oculos uisus custodiendi gratia integunt, sed uarie: quae enim animal pariunt, geminam habent palpebram, &conniuere utraque solent. Aues grauiores, &quadrupedes ouiparae palpebra inferiore conniuent: columbae autem &similia, utrâque. Pisces palpebram non habent, sicuti neque insecta aut crustacea. Cilium habent palpebris adiunctum omnia, quae obtinent pilos: aues, &quae cortice integuntur carent, ut quae pilos habeant. Auriculae alijs sunt, alijs desunt: mea tusque patent quibusdam audiendi, ut iis quae penna aut cortice integuntur. Quae animal statim pariunt omnia auriculas habent, excepto uitulo marino. &delphino, &reliquis cetaceis: pisces uero auditus nullum continent men F brum manifestum. Cętera suas auriculas omnia mouent, uerum homo unus aurem non mouet. In iis quae spirant animalibus, olfactus instrumentum modo quodam euariat: quae enim uiuipara sunt, quibus maxillae longae exeunt in acutum, iis nares in rictu appellato continentur: caeteris explanatior haec pars habetur maxillis adiuncta: at elephantus peculiarem hanc partem prae caeteris sortitus est animalibus. Aues uero &serpentes, &quaecunque ex quadrupedibus sanguinis compotes ouiparę sunt, foramina quidem narium ante os habent, sed non ita explanata, ut nares appellari possint, nisi spirand officio. Nares desunt iis quae non spirant: aërem enim hac quoque parte red dimus atque accipimus: efficiturque sensus olfaciendi per spirationem in iis quae obtinent nares. Naribus labra subiacent iis, quae simul &dentes habent &sanguinem: auibus enim cibi armamentique gratia rostrum osseum habe tur, non nares. Maxilla cum duplex sit, ut ante dictum est, superior scilicet &inferior, mouent animalia omnia maxillam inferiorem, crocodilo fluuiatili excepto: is enim unus superiorem mouet.