Latin
107.5 to 107.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 107.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Homo &uiuiparae qua drupedes maxillam inferiorem sursum deorsum, atque in latera agitant: pi sces uero, &aues, &ouiparae quadrupedes sursum deorsumque tantum mo uent. Oris officium omnibus commune cibis conficiendis est: robur nonnullorum peculiare est: sermo aliorum: spirandi etiam usus (iis scilicet quę spirant) per os accidit. Fit itaque ut os aliis compressius, alijs amplius habeatur: quibusdam enim cibi tantum conficiendi, &spirandi, &loquendi gra tia os datum est: atque iis compressius est: aliis auxilij gratia: iis, si dentibus H sint serratis, rescissum. Cum enim tota eorum uis in mordendo sit, hiatum oris ampliorem esse necesse est: plenius enim morsum infigent, quò amplius rescissum os sit. Piscium quoque mordacibus, &carniuoris tale os est, sicuti non carniuoris in arctum se colligit. Aues, quod rostrum uocatur, pro labris &dentibus habent. Dentium serie os continetur &constat: horum natura communi quidem officio ad cibum conficiendum adiuncta est: quibusdam tamen seorsum roboris gratia, tum ad inuadendum, tum ad defendem dum, ut quae ex feris natura carniuora sunt: aliis auxilij tantum causa data est, scilicet ne male ab aliis afficiantur: quibus simul &auxilio &robori sunt dentes, haec aut exertos habent (καυλιόδοντα uocant) ut sus: aut acutos pectinaA tim sese stipantes, unde serratis dicuntur esse dentibus, καρχαρόδοντα Gręci di καρχαρόδον. τα. cunt, ut pisces ferè omnes.