Latin
108.5 to 108.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 108.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum enim ex iis, quae ouum pariunt, ut aues &quadrupedes, superimpositam eam suae arteriae continet: sec meatum ipsum arteriae, modo contrahunt, modo laxant, pro sui commodi desiderio: atque ita efficitur, ne quid ponderis in pulmonem delabatur. ColDlum capiti subiacet, iis quae id habent animalibus: non enim omnia habent, sed ea tantum, quibus aspera arteria productior est, atque gula. Asperam autem arteriam habent omnia, quae pulmonem: eadem quoque &gulam habent. Ea uero quae carent collo (ut piscium genus) gulam haec manifestam non habent: &quidem à situ oris continuo uenter esse potest, pulmo non potest. Collum itaque omnibus uiuiparis est: ouiparorum aliis est, aliis deest: quae enim spiritum extrinsecus non accipiunt, carent hac parte. serpentum etiam genus collum minime, sed proportionale colli habere uideri potest. Hoc cae teris animalibus flexibile, &uertebris compactum est: at lupo &leoni perpetuo osse riget. Quae alimenta sibi à terra ore suppeditant animalia, collum habent longitudine cruribus aequale: at homo, &quae illi similia sunt animalia, breuius. Aues item quibus longa sunt crura, &collum longum, &E praeterea palmipedibus nonnullis: quibus breuia crura, iis collum breue fere.