Latin
109.1 to 109.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 109.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Pectus homini latum, quadrupedibus arctius: auibus pectus acutum, carnosumque omnibus est. Mama omnibus negata est, quae animal nequeant generare: nec uero uiuiparis omnibus data est: sed iis tantum, quę protinus animal intra se formant: nec primum ouum, deinde animal. Quae pilis inte guntur, omnia mammas habent: &praeterea cete in aquatili genere. At ea quae oua pariunt, aut ouo intus concepto animal post in lucem excludunt, haec &mammis carent, &lacte, ut pisces, ut aues: lac enim fit iis foeminis, quae animal statim intra se generant. Mammas homo fere solus è maribus habet: caetera animalia mammarum notas tantum. Mammas item uarie haberi certum est: nam &inter se ipsae quadrupedes, &ab homine mammarum F differunt ratione: aliis enim mammae in pectoris parte priore sunt binę, binisque papillis: ut homini: elephanto sub armis duae, tam mari quàm foemi nę perquam exiguae. ursae mammas habent quaternas. Aliis mammę inter foemina binae, papillaeque binae, ut ouibus: aliis papillae quaternae, ut uaccis. Quibusdam nec in pectore, nec in foeminibus mammae, sed in uentre haben tur, &quidem plures: uerum non omnes pares, ut canibus, ut suibus. Cum itaque caetera id genus habeant plures, pantherae quaternas medio uentre gerunt: camelus quoque in uentre mammas duas cum papillis quatuor habet, ut bos: leęna etiam duas in uentre. Vmbilicum omnia habent, quae uel utero uiuiparis, uel ouo ouiparis excluduntur: sed auibus iam aduitis, hic delitescit incertusque est. Membrorum etiam, quae ad uenereum coitum accommodata haben tur, discrimen plane est: genitale marium, quae animal gignunt, aliis foris est, ut homini, equo, &aliis multis: aliis intus, ut delphino. Quibus foris est, iis aut ante habetur, ut homini, &reliquis multis: aut retro. Quinetiam iis qui ante gerunt, aut penis &testes absoluti pendent, ut homini: aut aluo adhae rent &penis &testes: &aut plus aut minus absoluuntur: non enim pariter apro &equo penis absoluta est: nec uero eodem modo ad aluum omnibus continetur, sed aliter iis qui ex aduerso mingunt, aliter iis qui ex auerso Aliis itaque, ut diximus, testes absoluti pendent, ut equo: aliis non sunt absoluti, ut apro: elephantus non foris conspicuos, sed intus conditos habet.