Latin
110.5 to 110.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 110.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Homo cum ad iusta incrementa peruenit, contrà atque caetera fere aniD malia, quae sanguine constent, partem superiorem habet minorem, quàm Minorem, iinferiorem: partem superiorem intelligi uolo, quantum de capite ad eam λάττο. pertendit partem, qua exitus patet excrementis: inferiorem autem, quantum ab ea ipsa subsequitur reliquum corporis. Animalibus ergo quae pedi bus inniti natura uoluit, crura posteriora, partem complent inferiorem: quae autem pedibus carent, iis caudae &quicquid uice caudae simileque habe tur, pro parte inferiore est. Et tales quidem perfectis iam incrementis, animantes euadunt: discrimen autem in crescendo est. Homo enim priusquam adultior sit, partem superiorem corporis habet maiorem, quàm inferiorem: &quò per aetatem amplius augetur, eò contrà euenit, ut scilicet inferiora sint superioribus longiora. Sunt quae ex proportione, incrementa partis utriusque capere soleant, ut canis. Nonnulla primum parte superiore minora E sunt, post maiora cum creuerint, eadem parte euadunt, ut iumenta. Partes exteriores sanguineorum animalium, quibus differentiis inter se dissonent, explicatum iam est. C Sanguinea, uel sanguine praedita, ἄναιμα. D. Caesium, λλαυκόν. Fuluum, χαροπόν. Caprinum, αἰστυπόν. Aquini, ὑδαρεῖς. Rufi, χαροποί. Varij uersicoloresque, πολύχροα.