Latin
110.1 to 110.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 110.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Abus autem quibus deest humidi excrementi secretio, &quae genitali carent, (etiam ouiparis, quae uesicam habent, ut testudinibus) meatus idem sicci excrementi, qui &seminis coitusque foris pertinet: intus uero alter iuxta habetur: quae quidem similiter tam in foeminis eorum, quàm in maribus sunt. Caudam omnia fere non solum uiuipara, sed etiam ouipara habent: nam etsi quibusdam magnitudine membrum id caret, tame aliquid prominet, quod caudam describere possit. Homo unus cauda uacat: nates haἈλλὰ σμικροῦ bet, quod nulli quadrupedum datum est. A collo &capite crura priora ha γὰ ἔνεκεν ἔχουσι τινὰ στόλον, bentur: sed homo uice pedum priorum, brachia, &quas manus dicimus, habet, ut aues alas. Quadrupedibus autem pro brachiis &manibus, crura priora subdita sunt: posteriora uero bina omnibus gressilibus esse necesse est. Nullum quod pedibus constet, excepto homine, crura habere carnosa perspectum est: sed neruosa ossulentaque sunt, carne autem deficiunt. Coxarum etiam carne exuberante in clune uacant omnia, quod in genere auium conspici apertius potest, at in homine contra. Homini pedes omnium maximi proportione magnitudinis: foeminis tenuiores in omni genere. Pedes quibusdam digitati: quibusdam uero solidi, sicuti bisulci aliis. Ex iis quorum pedes in digitos finduntur, nonnulla quaternos digitos habent, ut aues: alia quinos, ut homo, elephantus. Ex quadrupedibus uero nonnullae pe des priores quinis distinctos digitis habent, posteriores quaternis: sed quae paruae inter digitatas sunt, in posterioribus etiam quinos digitos obtinent. Vngues habent omnia fere quae digitos, uti infra explicabimus. Humeri C armiue contra, quàm cubiti aut crura priora flectuntur omnibus, quae ea possident: coxae etiam contra quàm suffragines. Flectunt autem crura priora fere contra, atque posteriora: sed caetera è contrario, quàm homo membra inflectat: quadrupedes enim, quae animal generant, priores pedes ante se flectunt: posteriores uero in auersum. Aues etiam suos inflexus similes qua drupedibus uiuiparis agunt: at ouiparis quadrupedibus, ut crocodilo, lacertae, &reliquis generis eiusdem crura, tum priora, tum etiam posteriora retro flectuntur, paulum in latus uergentia. Homo brachia retrorsum flectit, quanquam ita, ut paulum uergant in latera interiora: crura ante contrahit recte. Sed quod ante tam priora, quàm posteriora inflectat, nullum est.