Latin
Cap. LII
Edward Wotton, De differentiis animalium 112
Unproofread scanNot analysed yet
Pulnio non omnibus datus est: quae enim branchias habent, ut pisces, carent pulmone: quod nanque idem simul &pulmonem habeat &branchias, nul lum adhuc animal uisum est. Verum quae spirant, omnia pulmonem habent, ut sanguinea pedestria omnia: &aquatilium nonnulla, ut balena. Pul mo omnium bipartitus esse solet: uerum in iis quae animal generant, distin ctio non aeque apparet, minimeque in homine: at in ouiparo genere, ut in auibus &quadrupedibus, quorum partus oui primordio inchoari solitus est, pars altera pulmonis multum discissa ab altera est, ita ut binos habere pul mones uideantur: atque à singulari arteria partes in utrumque pulmonis latus duae dependent. Pulmonis differentia uaria est: aliis enim sanguineus ma gnusque, aliis minor, fungosus, &minus habens sanguinis: quae enim uiuipara sunt, maiorem, &copia refertum sanguinis habent: quae contra ouipara sunt, quales sunt lacertae, testudines, serpentes, atque aues, exiguum &sicciorem, sed aptum ampliari atque extumescere cum inflatur: &proinde desiderium iis etiam bibendi exiguum est. Septum transuersum habent omnia, quae sanguinem obtinent, aeque ut cor &iecur, quae omnibus insunt, ut iam diximus, sed uarie: iam enim iecur aliis multifidum est, aliis simplicius, uel in eorum genere quae uiuipara sunt: sed longe magis piscium iecinora &quadrupe dum ouiparorum, tum inter seipsa, tum ab aliis dissident. Auium iecur ma xime simile est iecori uiuiparorum: puro enim &sanguineo colore exhilaratur: at uero quadrupedum ouiparorum iecinora, maxime parte pallidiC uscula sunt. Iecur si non fissum est, dextro latere totum continetur: sin à prin cipio usque fissum est, uelut in iis quibus nullus aut exiguus admodum lien, &ueluti notae tantum gratia habetur, in iis, inquam, iecur bipartitum est, &dextro lateri maior pars applicata est. Quibusdam uero partes ita seposita sunt, ut bina esse iecinora uideantur, nec eadem origine contineri: ut inter pisces galeorum praecipue generi: &inter quadrupedes, leporum generi cuidam. Iecur è uisceribus adipeum nonnullis consistit, ut inter aquatilia cartilagineis: quorum iecinoribus colliquatis oleum facimus. Lien magna ex parte, omnibus quibus sanguis est: sed magnę parti eorum, quae non animal, sed oua pariunt, lien usque adeo exiguus est, ut propemodum sensum effugiat: quod magna in parte auium, &quadrupedibus ouiparis experimur. Vt lienis magnitudo, ita neque color idem omnibus inest: quippe leo, canis, omniaque fortia &calida animalia nigrum admodum: sus uero humidioraque &frigidiora magis candicantem habent. Fel etiam habet maior pars animalium quibus sanguis: idque aliis adnectitur iecori, aliis uero intestinis, ut piscibus quibusdam. Et aliis quidem deest, ut quadrupedibus quibusdam uiuiparis: &inter cetacea, delphino. Aues autem piscesque omnes fel habent: &quadrupedes quae oua pariunt, dixerim in uniuersum omnes, aut plus, aut minus fellis sortiuntur. Haec Aristoteles. Galenus uero, quae iecur habent, inquit, iis &lien omnino inest, &meatus, qui bilem recipiant: etsi uesica ipsa, qua bilis colligitur, non sit omnibus concessa.