Latin
113.1 to 113.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 113.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Renum &uesicae similis ratio est: omnibus enim quae sanguineum habent pulmonem, utrunque membrum natura tribuit: quae autem oua pariunt, ut aues, piscesque &serpen-E tes, renibus uesicaque carent. Quadrupedum etiam ouipararum, una testudo marina habet: iis enim tantum ea tribuere uoluisse natura uidetur, quae pulmonem haberent sanguineum, quae omnium maxime animalium siti bunda sunt. Ventrem habent omnia situ quidem simili, (septo enim trans uerso continuo subest) magnitudine tamen ac specie dissimili: quadrupe des enim uiuiparae cornigerae altera maxilla dentatae, quaternos habent sinus, quae quidem &ruminare dicuntur: at uero quae uiuiparae sunt, &dentatae maxilla utraque, uentrem simplicem paruumque habent, ut homo, canis, sus. Differentiam autem duplicem fere omnia recipiunt, quae utrinque dentata sunt: alia enim canino similem, id est paruum, nec multo ampliorem intestino, leuemque intus: alia suillo, qui amplior est, mediocres quosdam ha p bens cancellos rugansue, πλάκας Graeci uocant: atque haec tam in maiore, quam in minore animalium genere: sed discrimen in iis quoque magnitudine, fi gura, corpulentia, exilitateue oritur. In ouiparis etiam, quadrupedibus scilicet, serpentibus atque piscibus eadem fere ratio est: uenter enim iis unicus &simplex, sed figura uaria est: &piscibus etiam appendices exeunt circa uentriculum, aliis plures, aliis pauciores. Aues etiam inter seipsas, &à caeteris discrepare animalibus uentriculi ratione apertum est: aliis enim ingluuies praeposita uentriculo est: aliis ingluuies deest: nec desunt, quibus uentriculus ipse similis sit ingluuici: at parti plurimae carnosus callosusque est. A uentre natura intestinorum posita in omnibus est: differunt autem inter se magnitudine, crassitudine, replicamentis. Sunt certe maiora intestina non utrinque dentatis, nec immerito: nam ipsa ita dentata, omnia sunt auctiora: pauca enim parua in eo genere habentur. Est uero intestinum, aliis quidem simplex &partibus omnibus simile, ut piscibus, aliis uero dissimile: quibusdam enim, parte qua uentri iungitur, laxius est, qua desinit arctius, ut cani: sed tamen maiori animalium numero arctius parte superiore est, latius inferiore. Quaecunque enim intestina habent minus recta, sed anfractus orbensque plures continentia, iis omnibus in latius tendunt: &quod colon uocatur habent, &cęcum quiddam ac tumidum: mox arctatur, &in anfractus complicatur. Ab hoc rectum ad exitum usque excrementi pertendit: quę quidem pars aliis pinguis, aliis sine pingui est.