Latin
Cap. LII
Edward Wotton, De differentiis animalium 118-2
Unproofread scanNot analysed yet
perfectum euadat. Coitus autem in iis, nec similes omnibus sunt, nec similem in modum aguntur. Eorum enim quae pedestria uiuipara sunt, magna ex parte modus quidem coëundi idem est, foeminam scilicet mare superin grediente: uerum non omnia simili modo coniunguntur. Aliis coitus complexu mutuo supinarum partium agitur, ut serpentibus, murenis &lacer torum generi: alia, ut pisces omnes, exceptis planis cartilagineis, admotis inuicem partibus supinis compulantur. Aues mare foeminam superueniente coeunt. Morantur in coëundo diutius omnia quae animal generant, quam quae oua. Cum uero tempora coitus descripta, &aetates certas ad uenerem sinD gulis animalium natura finxit &statuit: quae tamen cum homine uiuunt pedestria coitum nullo tempore aspernantur, uidelicet propter teporem, &pabuli ubertatem: quorum tempus etiam gerendi uteri breue est, ut suis, ut canis, ut uolucrum quae saepius pariunt. Semel anno magna pars syluestrium animalium parit: tam eorum quae animal generant, quàm quae oua, quae sci licet non ut lepus superfoetant. Omnium maxime animalium grauidae coitum patiuntur mulier &equa: caetera ubi grauida fuerint, fugiunt mares: ea scilicet quorum natura superfoetare more leporis recusat. Quae sangui nem habent omnia, aut animal pariunt, aut ouum, nisi omnino sterilia sint: bipedum solus homo animal generat. Semen ubi à coitu insinuatum in ute ro fuerit, aliquandiuque contentum, membrana obducitur: quippe quod si antequam articulis discernantur membra, ciiciatur, uelut ouum in sua me E branula contentum apparet detracto putamine: membrana autem ipsa ue nis referta est.