Latin
Cap. LII
Edward Wotton, De differentiis animalium 119
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia uero tum natatilia, tum pedestria, tum etiam uolatilia, siue animalis, siue oui forma procreentur, simili modo gignuntur: nisi quòd alia umbilicum habeant uuluae adhaerentem, uidelicet quae animalis forma enascuntur, alia ouo, alia utroque modo, ut in quodam piscium genere, cartilagineo scilicet. Pari quoque modo tam in uiuiparis, quàm ouipa ris uocantur ea, quibus obuolutus est foetus, uti inter membranas antea diximus: aliae secundę (Graeci χρείον dicunt,) aliae membranae, quas ἄμνδιον &ἀλλαντειδῖ uocant nonnulli. Augentur omnia animalia, quibus est umbilicus, per ipsum umbilicum. Est autem umbilicus uena in aliis simplex, in aliis mul tiplex (in maiore enim animali plures sunt uenae, ut in boue: binae in me-F diocribus: singulae in minimis, ut Aristoteles author est) quam uenam putamen cuticulare ambit, quod &umbilicus uocatur: uenae autem quasi ra dices aguntur, per quas alimentum haurit foetus. Haec Aristoteles. Galenus, Coëunt, inquit, in unum, &uenae, &arteriae, quae à χρείo membrana, id est à secundis producuntur in foetum: atque ex eo coitu, coniugium fit utrorumque uasorum, quod in umbilicum inseritur. Animalia quae non utrinque dentata sunt omnia, etiam dentatorum utrinque, quorum uterus uenam non singularem habet pertinentem grandem, sed pro una plures frequentes continet, haec in utero habent, quae acetabula appellantui, in quae umbilicus deuenit atque adhaeret. Sunt autem acetabula, uasorum ora, quae in uuluam penetrant: &in quae ueluti in mammas reponitur à natura foetui alimentum G sanguineum, quae ferendi uteri tempore, quandiu scilicet foetus sit minor, nec multum alimenti assumere possit, in matrice prominent, in pustularum (ὐανθήματα uocant) &inflammationum morem: &conspicua maioraque sunt, non aliter quàm in recto intestino haemorrhoides solent: foetu uero ac crescente proficiscenteque ad exitum, minora subinde redduntur, demumque considunt, obliteranturque cum perfectus iam est: minuta uero &utrinque dentata nonnulla acetabulis uteri carent: tendit umbilicus iis in uenam singularem, quae per uterum maiuscula fertur: iam quae ouo nascuntur omnia incrementum foris recipere abiuncta ab utero apertum est. Situs in ute ro quadrupedum omnium extensus est: expedum autem obliquus, ut piscium: bipedum uero inflexus contractusque, ut auium, hominum. O-H mnibus aeque animalibus, dum in utero continentur, caput primùm superius est: sed cum creuerint, &iam exitum appetant, deorsum deducitur: ita fit, ut omnibus partus secundum naturam in caput, contra naturam in pedes, aut inflexo circumactoque corpore agatur. Animalia quorum natura imperfectior est, conceptum cum perfectus iam est, sed nondum animal perfectum, foras edunt (perfectum autem est animal, cum conceptus iam aut mas, aut foemina est, scilicet in quibus sexus haec differentia habetur: sunt enim quae nec marem nec foeminam generent: uidelicet quae &ipsa non ex foemina, mareque &coitu animalium procreantur.) Quae autem animal intra se generant, scilicet naturae perfectae animalia, quousque animal paA riant, sorasque emittant, gerunt intra se innexum quod gignitur.