Latin
Cap. LII
Edward Wotton, De differentiis animalium 120
Unproofread scanNot analysed yet
At uero quae foras animal pariunt, cum intra se prius ouum genuerint, eorum nonnullis ouum iam perfectum absoluitur, ut eorum quae foras pariunt ouum, atque ita animal ex ouo intra foeminam nascitur: aliis cum alimentum in ouo contentum absumptum iam est, perficitur ab utero, atque ob eam rem ouum utero non abiungitur. Atque haec fere cartilagineorum piscium differentia est, de quibus post seorsum per se disseremus. Partus caeteris animalibus mi nime laboriosi eueniunt: minus enim cum parturiunt infestari uidentur: at mulieribus dolores uehementissimi incidunt. Postquam conceperit foemi na, definit lac atque extinguitur, tam in homine, quàm in quadrupedum uiuiparo genere. Habent quod coagulum uocatur, omnia quae plures conB tinent uentres: carent fere quae unum habent, excepto lepore. Morum actionumque &affectionum quarundam aliarum differentiae. Cap. LV CAnguinei generis multa temporibus quibusdam se condunt, ut ea quae C cortice intecta sunt: serpentes dico, lacertos, stelliones crocodilos fluuiatiles. Piscium etiam complures latere nouimus, alios hyeme, alios etiam aestate: &praeterea aues nonnullas, ut hirundines. Quadrupedum etiam quae animal generant, nonnulla conduntur, ut histrices, glires. Et ex iis nonnulla exuunt id quod senectus uocatur: ueluti ea quę cortice molliori intecta sunt, ut serpentes &lacerti. Maiora sunt quę sanguinem habent, quàm quae non habent: &in iis magna ex parte, quae maiora perfectioraque sunt animalia, C plus temporis uiuunt: sed tamen non omnia maiora sunt uiuaciora: homo enim plus temporis, quàm quoduis animal uiuit, excepto elephante: quanquam homo minoris est incrementi, quàm ueterina &alia multa. Singu lis generibus pro sua natura cibus statutus est: nec omnibus eadem esse in cibo idonea, cum in multis palam est, tum omnium fere consensu in ceruis patescit, qui uiperas edunt, quibus caetera moriuntur: &Lucretius, Praeterea (inquit) nobis ueratrum est acre uenenum: At capreis adipes, &coturnicibus auget. Atque uidere licet pinguescere saepe cicuta Barbigenas pecudes, homini quae est acre uenenum. Eorum quae in his alimenti aut medicamenti rationem obtinent, discrimina.