Latin
127.1 to 127.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 127.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Oxygala quod uocant, frigidum est, crassique succi: dentes, qui iusto sunt frigidiores, laedit: euenit nanque iis, qui oxygala sumpserunt, symptoma quod dentium stuporem uocant: quale post acerborum acidorumque esum accidere solet. Ventriculus frigidior oxygala haud bene concoquit: temperatus uero, quanuis aegre, confi cit tamen: sed qui iusto calidior est, praeterquam quòd minime leditur, conmodi nonnihil ab eo sentit. Fit autem oxygala uno modo, acido lacte addito in recens quod uelis acescere. Oxygala fit &alio modo, dum crebro ia- E ctatu in longis uasis conficitur butyrum, additur paulum aquae ut acescat: quod est maxime coactum in summo fluit, atque id exemptum addito sale oxygala appellant. Medici speciem unam addidere lactis generibus, quod schiston appellauere. Id fit uel citra coagulum, cum scilicet ipsius partes lactis secernuntur, &discedit serum à lacte, cum lacti abunde calido acetum mulsum affundimus, aut uinum mulsum. Interdum etiam citra omnem li quorem infusum uasculo frigidissimam aquam continente, in lac dum feruet dimisso, lactis partes separamus. Ad haec lac quod statim ab edito foetu emulsum fuerit, uel absque coagulo concrescit, si super cineres calidos pau lisper ferueat: quod uero hoc pacto concreuerit, ueteres comici πνειάττ, asiatici uero πυριέφιθον uocarunt: &hoc quidem lac syncerum est, nulla admista aliena natura. Cum uero una cum melle addito, per coagulum fiat χης, id est separatio concretioque: discedit certe quod tenue &aquosum est, ue rum id solum mandunt nonnulli, quod coactum est, quod tum ex cascosa lactis substantia, tum ex feruida igneaue coaguli facultate, tum uero ex melle ipsis admisto compositum est. Alij uero non hoc solum, sed unà cum eo quod concreuit, serum etiam deuorant: &id quidem uel pariter totum serum cum eo toto quod concretum est, uel eorundem altero alterum copiosius.