Latin
127.5 to 127.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 127.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Euenitque ut his quidem magis, illis uero minus uenter moueatur pro quantitatis serosi humoris ratione. Ac praeterea quòd, qui solum id quod coactum est comedant, uberius alantur: qui uero una serosi quicquam humoris deuorauerint, minus: ac longe minus ij, qui eius quod concreuit pa-H rum, serosi uero liquoris multum hauserint. Serum nanque postquam à lacte discessit, aluum egregie mouet, &ad purgationes ualentius redditur: datur autem potissimum, quibus sine acrimonia uolumus deiectionem moliri, ut melancholicis, comitialibus, in lepris, elephantiis, erumpentibus ex toto corpore pustulis, articularibusque morbis, (ut sentit Plinius) ¶lyticis. Bibitur autem efficacissime heminis, per interualla temporis usque ad quinas: ita ut per interualla illa temporis potantes ambulent. Serum exempto casco potum cum exiguo sale, phthiriasin à toto corpore inhibet. Lac coagulatum expressumque cascus est: non ita tamen ut uniuersa lactis moles in caseum cogatur, sed quod crassum est duntaxat, separatoque co quod A eo quod serosum est. Porro dictum iam est habere lac in se naturam quan dam pinguem &oleosam: haec ubi à reliquo lacte seiuncta fuerit, solaque per se constiterit, butyrum appellatur: uerum si unà cum crassiore lactis parte coacta coagulataque fuerit, (seroso duntaxat lactis humore separato) caseus ipse pinguior efficitur.