Latin
128.1 to 128.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 128.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Abunde nutrit in cibo caseus sine sale recens, stomachoque idoneus est, &facile in corpus digeritur, corpus auget, &aluum leniter emollit: alius tamen alio praestat, pro lactis natura ex quo conficitur. Elixus autem &expressus, ac deinde assatus aluum sistit: oculorum inflammationibus atque hypopiis impositus iuuat. Qui uero recens nuperque salitus est, in cibo minus alimenti praebet, carnique minuendae aptus, stomacho aduersatur, uentrem &intestina turbat. Vetustior aluum B sistit, corpusque minuit, &stomacho utilior est. Haec ex Dioscoride &Plinio. Vt uero Galenus refert, caseus omnis crassum procreat succum, uetus etiam malum: recens autem &qui nuper coactus est, neque malum gignit, nec aeque atque uetus, crassum. Caseus cum conficitur, acrimoniam quandam ab iniecto coagulo contrahit, humiditatemque amittit, id quod maxime cum inueterauerit, conspicuum est: quo tempore &acrior &manife sto calidior sentitur: quo fit, ut &sitim excitet magis, &concoctu difficilior, deteriorisque succi euadat. Quapropter reiiciendum penitus suadent medici id genus casei: ut quod neque ad concoctionem sit utile, aut in corpus digestionem, nec utique ad probi sicci generationem. Malus deinde, sed praedicto minus, iudicatur, qui necdum uetus est, nec magnam contraxit acriC moniam: recens ut diximus, succi malignitate uacat. Crassities cum lentore non omni caseo inest: quandoquidem non paruum casei discrimen est, tum à lacte ex quo sit, tum ab animalium ex quibus colligitur natura, tum uero à pabuli uarietate: nonnihil item à praeparationis modo: praeterea quòd alius mollior, alius durior, aut densior laxiorue, glutinosior aut friabilior sentitur. Sapor deinde alius acidus, acrior alius aut dulcior. Mollior duriore praestat: rarior quoque &laxior eo, qui densus admodum aut eousque friabilis est, ut &asperitatem habeat. Inter hos qui mediocritatem obtinet, praeferendus est. Quod uero ad sapores attinet, is omnium praestantis simus esto, qui nullam refert qualitatem insignem, ut dulcis tamen alias mo dice exuperet. Melior quoque suauis, quàm qui ingrati saporis est: &qui sa Dlis modicum, eo qui uel permultum habeat, aut qui expers omnino salis est.