Latin
Cap. LVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 129
Unproofread scanNot analysed yet
Vetustus ca seus pernae suillę decocto maceratus ac probe in mortario subactus, arthriticis, quibus tophi (quos πόρους uocant) in articulis creuerint, impositus plu rimum iuuat. mollis uero &qui recens iam coactus est, repulsoriam uim obtinet &modice frigidam. Tritus itaque uulnus mediocre conglutinat impositus. Oxygalactinus autem uim habet praeterea digerendi, sed paruam, ut uel magnum uulnus, etiam in rusticano corpore glutinare possit. Saprum uocant, inquit Plinius, qui cum sale &sorbis siccis è uino tritus potusque F medetur coeliacis. Quod hippacen uocant, caseus est equinus: ea uirus olet, magnopere alit, bubuloque proportione respondet. Non desunt qui hippacen equinum coagulum appellarint. Hippocrates Scytharum inuentum hippacen dixit: esseque quod in equino lacte in alueolis subacto, in funde subsederit: quo gens illaquotidie uesceretur. Hippace exiguo gustu famem sitimque sedat, ut Plinius author est. E lacte fit &butyrum, barbararum gentium laudatissimus cibus. Spuma id est lactis, inquit Plinius, concretiusque quàm quod serum uocatur: fit autem crebro lactis iactatu in longis uasis, donec pinguior lactis pars separetur: plurimum è bubulo (inde no men) &pinguissimum, ut Galenus author est: ut uero Dioscoridi placet atque Plinio, pinguissimum ex ouibus: fit &ex caprino. Quod magis uirus respuit, hoc praestantius iudicatur. Recens obsoniis additum, olei uicem pensat: &in bellariis adipis loco ponitur. Neque omittendum in co olei uim esse: &barbaros omnes infantesque nostros ita ungi. Butyrum exiguo gustu famem sitimque sedat, conseruantque uires. Butyrum natura oleosum &emolliens est: unde si largius sumatur, aluum soluit: &contra ue nena, si oleum desit, utile est. cum melle admistum dentiliones adiuuat, si ad fricetur. Phlegmonas quae in mollibus sunt corporibus, concoquit ac discutit, ut parotidas, bubonas, orisque ac similium partium phlegmonas in pucrorum &mulierum corporibus postea quàm fluxio constiterit. Contra uuluae inflammationes, atque duritias efficax est butyrum, quòd neque uirus resipit, neque uetustum est. In medicamenta additur, quae pus mouent, praeser tim in neruorum uulneribus aut cerebri membranarum, aut ceruicis uesicae Natura butyri est mollire &(ut Dioscoridi placet) purgare, replere &carnem creare, &astringere quoque ut Plinio uidetur. Aspidis morsui utilissi me imponitur. Deuoratum uero &in corpus digestum, pleureticis peripneu monicisque confert plurimum, ut &liberior fiat excreatio &materiae concoctio facilior. Quòd si syncerum butyrum linctu hauriatur, concoquit quidem magis, sed sputum minus educit: uerum unà cum melle &amigdalis amaris, minus certe concoquit, sed educit liberius. Fuligo ex butyro collecta, in ocularibus medicamentis exsiccandi astringendique uim habet: oculorum fluxiones cohibet, &ulcera ad cicatricem facile perducit. Coagulum omne A ut Dioscorides prodit, &dissipata cogit, &coacta separat. Ego uero (inquit Galenus) coagulo uti, acri certe medicamento, ad affectum aliquem qui adstrictionem desideraret, nunquam sum ausus. Porro coagulum omne acre est, facultatemque habet extenuantem, digerentem, &exsiccantem. Lac in uentre coagulatum dissecat: &sanguinem in uentriculo concretum, non leporinum solum, sed coagulum quoduis epotum: quanuis efficacius id faciat leporinum.