Latin
Cap. LVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 130
Unproofread scanNot analysed yet
Hoedi, agni, hinnuli, dorcadis, platicerotis, dorci, uituli, &bu bali coagula similes habent naturas. Coagulum hinnuli, inquit Plinius, leporis, hoedi, laudatum: praecipuum tamen dasypodis, quod &profluuio alui medetur, unius utrinque dentatorum. Et haec quidem animalibus quae san guine praedita sunt, partim omnibus communia sunt, quibus uidelicet ab B iis quae sanguine carent, ea differre constat: partim uero generibus quibus dam propria: de quibus accuratius generatim deinceps pertractandum iam nobis restat, ab homiue exorsis. G Si scammona aut &c. Hoc confirmant Theophrastus lib. 9. De historia plantarum, &Dioscorides lib. 2. De lacte quoque tabiarum, quantum discrepet ab aliis, leges apud Galenum lib. 5. Method. medend. E Oxygala, aliis quoque modis oxygalam conficit Columella lib. 12. Est quod aphrogala uocatur, quod aestate dant me dia in caloris siccitatisque leuamen: an idem sit quod hoc loco ex Plinio oxygala appellatur, coniicere potius licet quàm certi aliquid pronuntiare: cum neminem hactenus aut graecum authorem aut latinum (quod certe memini) uiderim, qui quid sit aphrogala explicet. Melca autem quid sit (quod è lacte quoque obsonium est, cuius &usus idem qui aphrogalactis est) descripsit nobis Constantinus Caesat in agriculturae C lib. 12. ex Paxamo authore. Melcam scilicet lac esse, in ollas fictiles, quae acetum fera uescens ebiberit, coniectum repositumque: atque quod hoc pacto acidum fuerit redditum, meleam uocat. Interdum etiam &c. Hoc à Dioscoride &Plinio fit, non ad separationem, sed ne superfundatur lac cum feruet. Scrum à lacte) Modus separandi describitur à Dioscoride, &Plinio lib. 28. νυριάτὴν, aliàs πυριάστην, πυρίεφθον, inquit Athenaeus, à nonnullis uocatur primum lac, quod statim ab edito foetu mulgetur. H Cascus, Casei faciendi ratio traditur à Columella lib. 7. A Stomacho utiles, inquit Plinius, qui non sunt salsi, id est recentes. Caseus mollis, ut Plinio uidetur, aluum sistit. Elixus, ἐψυθείς: ita habetur in Dioscoride, sed non sine suspicione mendosi exemplaris. Cascus recens cum melle, inquit Plinius, suggillata emendat. D βιθὺς, aliàs βαθύς. Latinus interpres uetus baynticus legit. an fortasse bithynius? ut idem sit, de quo statim ex Plinio. De caseorum praestantissimorum uarietate ex locis, pluta habet exempla Plinius lib. II. E Mollis, Mollem caseum, &qui recens coactus est, Columella (ut arbittor) cascum uiridem, Plinius musteum uocauit. Saprum, id est putridus caseus, uel uetustate putridus. H Fuligo ex butyro, λιχνὺς ἐκ τοῦ βοντύρον. Quo pacto colligitur ex butyro fuligo, docet Dioscorid. lib. 2.