Latin
134.5 to 134.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 134.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
A Partes etiam crurum brachiorumque, quo pacto &contrario modo inter se flectantur, &contra quàm in caeteris animalibus, pluribus explicat Aristoteles lib. De gressu animalium. De partibus interioribus hominis, &similaribus. Cap. LXII. TOmo plurimum cerebri proportione magnitudinis, ac humidissimum Chabet: &mas plus quàm foemina. Vni animalium homini cerebrum in iufantia palpitat, nec roboratur ante primum sermonis exordium. Cor animalibus caeteris in medio pectore est: homini tantum infra lęuam papil lam turbinato mucrone in priora eminens. Est hominis pulmo simplicior, nec ita multifidus, ut nonnullorum animal procreantium est: nec leuis, sed inaequabilis est. Fibras habet, quas λόβους uocant, quatuor quidem ma-E iores, utraque scilicet parte binas: unam autem simplicem &minorem. Ro tundum hominis iecur est, ac simile bubulo: superne quâ manu tangitur, gibbum est, intrinsecus cauum. Iecur quatuor fibras habet, in iis duntaxat qui procero corpore sunt, uti Theophilus prodidit: non in omnibus enim hominibus fibrarum numerus similis conspicitur, sicuti neque magnitudo.