Latin
Cap. LXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 135
Unproofread scanNot analysed yet
etenim uti recte scripsit Herophilus, in quibusdam ne fibras quidem habet iecur, sed ex toto rotundum est: quibusdam duas, aliis plures, nonnullis quatuor. Iecori fel adnexum habetur: aliqui tamen eo carere uisuntur, quorum ualetudo, inquit Plinius, firmior, &uita longior. Carent eo qui absin thio uescuntur in Ponto. Est hominis lien suillo similis specie angusta &longa. Hominum renes, inquit Aristoteles, similes bubulis sunt: quippe qui F tanquam compositi ex multis exiguis renibus constent: neque aequabiles sunt, quomodo renes ouium caeterarumque quadrupedum habentur. Ga lenus uero eorum figuram, ea parte qua uenae atque arteriae in ipsos inse runtur, simam esse praedicat: altera uero, quae illi parti opposita est, plane ro tundam. Ventriculus humanus canino similis est: (quippe qui non multo amplior sit quàm intestinum) figura illi rotunda, sed oblongior, &quasi intestino similis ampliori. Intestina homini suillis ac simiarum proxima sunt: in quibus quod colon appellatur, amplius est: &quod post ipsum in sedem porrigitur, breue id corpulentumque est. Omentum homini proportione magnitudinis maximum est: oritur id &dependet à medio uentre, quâ ueluti sutura ducitur. Est &hominis uesica proportione, quàm caete rorum amplior. Sanguis homini tenuissimus ac purissimus est: extremumque sanguinis uitium habetur, cum sit uel in picis liquidae modum crassus, uel serosus adeo, ut posteaquam è uena effusus concreuerit, plurimum habeat liquidi humoris supernatans: optimus uero qui inter hos medius est. Omnium foeminarum maxime mulier sanguine abundat: &quae menstrua appellamus, plurima fieri in mulieribus solent. Sunt &hominis uenae crassae proportione humani corporis. Inter ossa sinciput ultimum confirmatur: iam enim cum partus in lucem uenit, molle hoc infantis os est, palpitantque, ut antea dictum est. Caluaria homini raro solida sine suturis est: sed tamen &uiri caput uisum sine ulla sutura est. Spina hominis ex uertebris quatuor &uiginti constat: (excepto etiam osse sacro) nam in re-H liquis, ex pluribus compacta est. Homo omnium animalium, quae pilos habent, nudissimo corpore est: pilis enim paucissimis exiguisque integitur, nisi in capite: qua quidem parte, hirtissimus omnium ipse est. Et cum caeteris, quae pilis uestiuntur, partes pronae pilosiores sunt, supinae aut glabrae omnino, aut minus pilosae habentur: homo contra. Cilium etiam homini utraque in palpebra, ut dictum est: &alae oppletae pilis, &pubes, quod caeteris deest. Pili in homine omnium animalium uno, partim simul, partim postea per aetates gignuntur. Congeniti sunt pili capitis, superciliorum &palpebrarum: postgeniti pubis primum, mox alarum, postremo menti: loca enim quibus pili proueniant, totidem sunt congenitis deputata, quot A post genitis. Deficiunt ac defluunt maxime primique per aetatem pili capitis, non tamen omnes, sed tantum primores.