Latin
Cap. LXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 136
Unproofread scanNot analysed yet
ergo capitis leuitatem caluitium nuncupamus, Graeci φαλακρότητα dicunt: quam rem in superciliis αἰαφαλαντιασιν, hoc est salitium appellamus, quoad melius uocabulum inue nerimus, inquit Theodorus. Mutatur color pilorum in senectute: candidique per li efficiuntur in hominibus, quod uel in quibusdam aliis, uerum perpaucis a nimalibus accidit, sed non adeo aperte, pręterquam in equo: hunc pilorum candorem canitiem uocamus, Graeci πολιότητα. Caluitium uni tantum à nimalium homini, praeterquam innatum: parte itaque capitis priore non nulli caluescunt. sed pueri aut mulieres raro caluescunt: uiri autem procedente aetate saepius calui euadunt. necnon capite homines senescentes caB nescunt, quod nulli fere ex caeteris accidit manifeste. Canescunt homi nes primo temporibus: sed nemo uel temporibus, uel occipite caluescit. Pili post geniti iis, qui ante pubertatem castrati sunt, non exeunt, &post pu bertatem excisis, soli decidunt, pręterquam pubis: haec enim quanuis minuatur, tamen manet. congeniti uero iis non defluunt: nemo enim spado caluescit. Pili in mento mulieris non prodeunt, nisi interdum pauci: reliqui pili qui postea gigni solent, mulieribus quoque proueniunt, sed parcius. Fieri po test, ut homo tum mas tum etiam foemina pilis post genitis careat, iam inde ab ortu naturae uitio contracto: &nisi ut pubescant contingat, steriles in gignendo sunt. Crescunt pili quibusdam in morbis, ut praecipue in tabificis: quinetiam in senectute &defuncto augescunt durioresque redduntur, quod C idem quoque unguibus euenit. Copiae pilorum defectusque discrimina pro corporis temperatura, atque pro cutis qualitate proueniunt. Qui enim calida &sicca intemperie sunt, magna ex parte hirsuti euadunt: uerum hoc, si in summo fuerit: mediocriter autem, si calida quidem est intemperies, sed in altera contrarietate mediocritatem habeat. similiter &quae sicca quidem, sed in calido &frigido media est temperie: est enim ea quoque modice hir ta. Raro pilo sunt omnia frigida temperamenta, siue ea mediocriter se ha beant in humiditate, siue immodice. Caeterum ad summum glabra est frigida temperies &humida: minus hac quae frigida est, sed in altera contrarietate temperata: adhuc minus, quae frigida &sicca est. Non ut in caeteris animalibus quae pilum habent, colorum causa cutis est: qui enim alba sunt cute, D nonnunquam nigros admodum habent pilos. Cutis homini proportione magnitudinis tenuissima est: ea uero quae in manu est, quàm proxime ad me diocritatem accedit: ideoque &tactus instrumentum in homine pręcipuum est. cutis quoque affectus secundum naturam est, tum Aegyptiorum nigritia, tum Gallorum candor, tum Scytharum rufus color. De uoce hominis, &somno. LXIII. Cap. Ocem quidem mittunt &alia animalia: nullum tamen aliorum est, quod