Latin
138.1 to 138.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 138.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Post annum ter septimum mulieribus quidem opportune iam procreatio est: sed uiris accedere aliquid potest adhuc ad perfectionem Homo mas ad annum usque septuagesimum, uidelicet termino ultimo po test generare: foeminae usque ad quinquagesimum, uerum id raro: paucis enim proles in eo aetatis tempore procreata est: sed magna ex parte maribus sexagesimus, aut quintus &sexagesimus annus finis progenerandi est: foeminis quintus &quadragesimus. Bipedum solus homo animal generat: &homo maxime sua natura uniparum est: cum omnibus tamen generibus ambigit: nam &uniparum, &pauciparum, &multiparum interdum est: hinc tempus etiam uteri ferendi enorme unum hoc animal sortitum est. caeB teris enim unum est tempus: homini uero plura sunt. Nam &septimo mense &octauo &nono parere potest: &quod plurimum, decimo, nonnullae etiam undecimum attingunt. Foetus qui maturius quàm septimo mense prodeat, nullo pacto uitalis est: septimo, non nisi pridie posteroue plenilunij die aut interlunio concepti nascuntur, ut Plinius author est: qui septimo men se, uitalis quidem hic primus exit: sed magna ex parte infirmior. Nonnullis etiam meatus quidam infissi, ut aurium &narium, saepenumero generantur: sed accrescenti articulantur infanti, &demum suam formam recipiunt: &in his multi etiam uiuere atque adolescere possunt. Qui autem mense o ctauo nascuntur, non nisi perpauci seruantur: unde fit ut si quis in locis saltem Graeciae seruetur, non octauo mense natus existimetur, sed mulierem C sui conceptus initium latuisse. Simili modo &qui diuturniores quàm undecimo mense nasci uidentur, eorum conceptus initium latere putatur. Ita multiplex perficiendi tempus, pariendique diuersum homini datum est. Et cum alia singulos pariant foetus, alia plures, genus humanum, uti diximus, in ancipiti est. Nam quod plurimum &locis plurimis agitur, mulieres singulos singulae pariunt: sed saepe geminos etiam: (nam in Aegypto plerunque geminos pariunt) quandoque etiam &tres &quatuor: sed quinque cum plurimum nascuntur: iam enim hoc pluribus euenisse conspectum est. Et quae dam uiginti, partubus quatuor edidit: quinque enim singulis partubus eni xa est. Verum supra tergeminos nasci, inter ostenta adducitur, (ut inquit Pli nius) praeterquam in Aegypto, ubi foetifer potu Nilus: quo in loco septenos D uno utero simul gigni author est Trogus.