Latin
138.6 to 138.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 138.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum in caeteris animalibus gemini nati, etiamsi mas &foemina sint, nihilominus enutriantur seruentur que, quàm si mares ambo aut foeminae sint: in genere certe humano pauci gemini seruantur, si alter mas sit alter foemina. E geminis si remanente altero alter abortiuo fluxu exciderit, alter qui legitime natus est, uopiscus nomi- Vopiscus. natur. Mulier grauida quidem maxime fere animalium coitum patitur: ue rum raro euenit ut superfoetet, sed factum tamen aliquando est. Qui itaque longo post tempore sint concepti, minime perfici possunt, sed praematurius do lore, quo ipsi &primus foetus intereant, mouent. At uero si proxime à primo conceptu secundus sit factus, alsolui edique potest quod superfoetarit: ut quasi gemini nasci uideantur: quomodo Herculem &Iphiclem procreatos esse fa bulantur: unum quidem omnino, aut alterum superfoetat mulier. Extat in E monumentis etia medicorum, &quibus talia consectari curę fuit, uno abortu duodecim puerperia egesta.