Latin
140.5 to 140.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 140.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Edurant in posterum globuli, (ραγγαλίδας dicunt) quoties humor non coquatur nec exeat, sed redundet: ubera enim tota fungosa ita sunt, ut si in poculo pilum forte hauserit mulier, dolor moueatur in mammis, quod malum τειχαν uocant, id est pilare appel lant: nec sedatur, donec pilus uel pressus exeat sponte, uel cum lacte exugatur. Solent pueri plurimi conuulsione excipi: &pręcipue corpulentiores, D &lacte uescentes copiosiore aut crassiore, &nutricem lactentes succi plenam &corpulentam. Plurimi ante septimum diem intereunt: plenilunio etiam infestantur hoc malo periculosius. Et quia solus homo, aut certe ma xime animantium omnium homo comitiali morbo in tenera aetate laborat, quod morbi genus transuertere oculos, sicut &caetera etiam membra potest, eò fit, ut soli aut certe maxime animantium homini oculi deprauen tur per limitatem, fiantque limi. Mares potius quàm foeminę oblaesi mutiliue in genere hominum nascuntur: cum in caeteris animalibus nihilo potius mares quàm foeminae ita proueniant. Extant apud Plinium &Solinum exempla quorundam, qui uel post septuaDe partuum superfoetatione exempla uideas gesimum annum liberos genuissent. D apud Aristotelem lib. 7. hist. animalium, &Plinium lib. 7, &Solinum cap. 4. Cap LXV. Hominis uita, aetates &statura. Iuit homo plus temporis quàm quoduis animal, excepto elephanto, quod quidem usu rerum adhuc fide digno nouerimus, inquit Aristote les: quanquam alij aliter sentiant, uti ex Hesiodo circunferuntur uersus. Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix. Quatuor &peragit cornicis tempora ceruus.