Latin
140.1 to 140.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 140.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nascuntur pueri (ut cętera etiam animaA lia) in caput uersi: in pedes autem procedere nascentem, contra naturam est: quapropter uelut aegre parti appellantur agrippae. Ita editi minus prospe re uiuunt, &de uita aeuo breuiori decedunt. Sed pueri manus quoque ad co stas porrectas extensasque habent: qui cum exierint, uocem statim emittunt, &manus in os admouent. Excrementum etiam reddunt, alij statim, alij breui, sed omnes intra diem: quod excrementum copiosius quam pro infantis magnitudine est: μεκάνιον, id est papauerculum hoc mulieres uocant, colore cruentum atque admodum nigrum &piceum est: postea lacteum iam &albidum redditur: sugit enim confestim ubera infans. Vocem antequam egrediatur nunquam emittit, uti ante dictum est: etiamsi cum dif ficulter egreditur, caput extet, corpus intus sit totum. Nascentium uox priB ma uagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Nam infantes, ut modo diximus, primis quadraginta diebus, neque rident cum uigilant, neque lachrymantur: sed noctu &per quietem utrunque interdum faciunt: nec uero sentiunt magna ex parte, cum scalpuntur. Plurimam huius temporis partem dormiunt: caeterum in dies quo subinde auctiores fue rint, eò magis ad uigilandum immutantur. Pueris sinciput, ut modo diximus, molle est, seroque duratur: cum tamen caeteris animalibus discrimen ossium nullum sit: sed omnia perfecta iam à natiuitate proueniant. Foeminae non similiter atque mares perficiuntur: quippe cum &intra pa rentem foemina tempore longiore conficiatur quàm mas: &ubi in lucem uenerint, celerius foeminae quam mares perficiantur. Nam &pubes &uigor C &senectus foeminis prius uenit quàm maribus. Partus caeteris quidem ani malibus minime laboriosi eueniunt: at mulieribus dolores uehementissimi incidunt, &praecipue stabilibus &sellulariis, &quibus non bona latera sunt, neque facultas retinendi spiritus suppetit. Post partum purgationesque lactis copia excitatur, &nonnullis effluit non solum de papillis, sed etiam passim per ubera: aliquibus etiam per alas.