Latin
145.1 to 145.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tis contractisque admouentur: sic &menses cient, sedis inflammationes &E condylomata leniunt: item neruorum dolores, luxata, articulorum nodos. Efficaciora ad eadem, strigmenta à balneis, &ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. Nam illa quae sunt ex ceromate permixto coeno, articulos tantum molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius: sed ad caetera minus ualent. Imo etiam ipsos gymnasiorum rasere parietes: &illae quoque sordes excalfactoriam uim habere dicuntur. panos discutiunt. ulceribus senum puerorumque &desquamatis ambustisue illinuntur. Haec Plinius. Vt uero Galenus prodidit, hominum sudor in palaestris miscetur subiecto pulueri, quem παῦν Graeci uocant. Quod ex his componitur, conisalon dicunt, uim habet digerendi cum adstrictione quadam: quo fit, ut efficacissimum sit mammis inflammatis remedium: &lac quod à partu in F mammillis exundet, reprimat. inguinum quoque tumores discutit. Vrina hominis, quàm sit aliorum animalium, multo imbecillior est, abstergendi tamen uim obtinet: id quod uel maxime ostendunt fullones, qui ea prae cipue ad uestium sordes eluendas utuntur. Quin &medici psoras &lepras ea colluunt, ulceraque praehumida ac sordida, maxime ubi putridi insit quippiam. Impubium puerorum urina contra saliuas aspidum, quas ptyadas uocant, quoniam uenena in oculos hominum expuant, prodest: contra ocu lorum albugines, obscuritates, cicatrices, argema, palpebras: &cum erui fa rina contra adustiones, contra aurium pituitas uermiculosque, si decoqua tur ad dimidias partes cum porro capitato, nouo fictili. Vaporatio quoque ea menses foeminarum ciet. Hac &atramenti liturae abluuntur. uirilis, podagris medetur, argumento fullonum, quos ideo tentari eo morbo negant. Veteri miscetur cinis ostreorum aduersus eruptiones in corpore infantium, &omnia ulcera manantia. Ea exesis, ambustis, sedis uitiis, rhagadiis, &scorpionum ictibus illinitur. Obstetricum nobilitas non alio succo efficacius curari pronuntiauit corporum pruritus nitro addito, ulcera capitum, prurigines, nomas praecipue genitalium. Sua cuique autem (quod fas sit dixisse) maxime prodest, confestim perfuso canis morsu, echinorumque spinis inhaerentibus, &in spongia lanisue imposita, aut aduersus canis rabidi morsus cinere ex ea subacto: contraque serpentium ictus. Ostanes contra ma la medicamenta omnia promisit auxiliari matutinis horis suum cuique instillatum in pedem. Stercus humanum in medicamenta ob foetorem ra-H rissime admittitur.