Latin
145.5 to 145.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 145.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Inter omnes tamen conuenire uideo, humanum stercus, non aliter atque caninum gutturi impositum anginis auxiliari. Capillus pue ro, qui primum decisus est, podagrae impetus dicitur leuare circunligatus, &in totum impubium impositus: uirorum quoque capillus canis morsibus medetur ex aceto. Et capitum uulneribus ex oleo aut uino: combustus aeque capillus carcinomati. Capilli mulieris si crementur, odore serpentes fugari produntur: eodem odore, uuluae morbo strangulatas respirare. Cinere eo quidem, si in testa sunt cremati, uel cum spuma argenti scabricies oculorum ac prurigines emendari: item uerrucas &infantium ulcera cum melle. Capitis quoque uulnera, &omnium ulcerum sinus, simul addito A melle &thure, panos: podagras cum adipe suillo: sacrum ignem, sanguinemque sisti ilico, &formicationes corporum. Pueri qui primus cecide-Dentes, rit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam, &assidue in brachio habitus, muliebrium locorum dolores prohibere traditur. Ossa humana Ossacombusta, ut quibusdam placet, uim habent maxime omnium ossium digerentem exsiccantemque. De homine satis dictum habeo.