Latin
148.1 to 148.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 148.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mutantur dentes, ut homini, ita quibus dam aliis animalibus, ut equo, mulo, asino: homini, ut diximus, primores mutantur: maxillares autem nullum animal mutat. In collo gula atque arteria iis omnibus est, &eodem situ quo homini. Pectus maxima ex parte non ut homini latum, sed in iis coarctata haec pars est: unde fit ne quadrupedes eo loco habeant mammas. Ipsas autem mammas haberi uarie certum est: nam &inter seipsae quadrupedes &ab homine mammarum differunt ratione: elephanto enim mammę parte priore, hoc est in pectore, aut iuxta pe ctus sub armis sunt binae, binisque papillis: ursae mammas habent quaternas. AB liis mammae inter foemina binae: quibus enim solida ungula, aut cornua &partus numero pauciore, hęc mammas inter foemora habet, easque binas. Et inter haec aliis papillae binae, ut ouibus: aliis papillae quaternae, ut uaccis. Quibusdam nec in pectore nec in foemoribus mammae, sed in uentre habentur, &quidem plures: uerum non omnes pares: quae nanque numeroso partu &pede multifido sunt, haec aut plures per uentrem duplici ordine utroque de latere gerunt, ut sues, ut canes: aut binas tantum medio uentre, ut leo: pantherae quaternas in medio uentre gerunt. Camelus quoque in uentre manimas duas cum papillis quatuor habet ut bos. Genitale marium aut ante habetur, ut equo &aliis multis: aut retro. Testes autem omnibus esse conspicuos natura uoluit, praeter elephantum &erinaceum. &iis quae genitale ante gerunt, aut penis &testes absoluti pendent: aut aluo uel loco cuipiam illi proximo adhaerent, &aut plus aut minus absoluuntur: non e nim pariter apro &equo membrum hoc absolutum est, testes nanque apre non pendent absoluti aut tremuli, sed haerent annexi retro. Ossa sunt geni talia, lupis, uulpibus, mustelis, uiuerrae: urso quoque simul ut expiraue rit, cornescere aiunt: elephantus testes non foris conspicuos, ut diximus, sed intus conditos habet.