Latin
148.5 to 148.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 148.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quadrupedes foeminae omnes in auersum mingunt: mares uero perpauci ita in auersum mingunt, ut lynx, leo, camelus, le pus: solidipes nullum sic mingit. Magna item quadrupedum pars caudam habet. Cauda quibusdam prolixior dependet, nonnullis uero perexigua est: &quibusdam tam exigua, ut uix dignosci à sensu possit: aliquid tamen proD minet quod caudam describere possit: quibus enim corpus admodum pilosum natura condiderat, caudam iis diminuit: quod in ursis perspicuum est. Quinetiam caudas prolixiores pilis natura ornauit: alias longis, quibus te nor caudae breuis, ut equis: alias breuibus, quibus tenor longus, ut bubus Habent quadrupedes, quae animal generant, omnes uice brachiorum crura priora: non tamen omnium crura priora cubitis manibusque proportione respon dent, sed quae multifidae sunt: hae praecipue manibus suo digitato pede re spondent: hoc enim non sustentandi tantum corporis causa, sed ad plura etiam quasi manu utuntur: quippe quae &capiant prioribus cruribus &repugnent, quod solidipedes posterioribus faciunt: atque ob id nonnulla ex iis quorum pedes in digitos finduntur, pedes priores quinis distinctos digi tis habent: posteriores quaternis, ut leones, canes, atque etiam lupi &pan E therae. Sed quae parua inter digitata sunt, posteriores etiam quinque digitos obtinent.