Latin
DE ANIMALIVM
Edward Wotton, De differentiis animalium 149
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt è quadrupedibus quae sanguine constant, eademque a nimal generant: aliae multifidae, quales hominis manus pedesque habentur: sunt enim quae multiplici pedum fissura digitentur, ut canis, leo: aliae bisulcae sunt, quae χῆλας, id est forcipem pro ungula habeant, ut oues, caprę, cerui: aliae infisso sunt pede, ut quae solipedes nominantur, ut equus, mulus. Genus sane suillum ambiguum est: nam quibusdam in locis sues solipedes gignuntur, ut in terra Illyriorum &Poeonia, &quibusdam aliis locis. Bisulca igitur binis fissuris utrinque, id est à parte priore &posteriore diducuntur Solipeda eam partem continentem ex toto habent. Omnibus autem ungu lae in senecta maiores redduntur. Per multa ex bisulcorum numero talum F habent: solipeda eo carent omnia, excepto asino Indico. Multifidum item nullum adhuc talum habere cognitum est, sed lynci semitalo quiddam simile: leoni autem tortuosum in anfractum est. Omnia uero quibus datus est talus, cruribus cum non prioribus, sed posterioribus continent in cruris articulo. Talus autem, ut qui ueluti clauus est, tanquam alienus artus duobus illis interseritur qui articulum ipsum constituunt. Quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum, ut dictum est, sedentque ad os illis admouentia cibos, ut sciuri. Quibus ex rapina uictus quadrupedum, quini digiti in prioribus pedibus, reliquis quaterni: leones, lupi, canes, &pantherae in posterioribus quinos ungues habent, uno iuxta cruris articulum dependente. Sed quae parua inter digitata sunt, posteriores etiam quinque di G gitos habent, ut modo diximus, quoniam serpere solent: scilicet ut unguibus numerosioribus facilius obrepant ad superiora. Mirum pardos, pantheras, leones, &similia, condito in corporis uaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturue ingredi: auersisque falculis currere, nec nisi appetendo praetendere. Quadrupedibus contrà quàm homini, in prima aetate inferior pars maxima est, tum processu temporis superior crescit, quę scilicet ea est quae ab ano ad caput porrecta est. Partes quas homo habet priores, quadrupedes infra liabent supinas: quas autem ille posteriores, hae pronas. Et motus omnium quadrupedum per diametrum agitur, quo modo etiam subsistere solent. Flectunt autem quadrupedes uiuiparae crura priora contrà atque posteriora: &è contrario quàm homo membra inflectat, excepto H elephanto. Priores enim pedes ante se flectunt, posteriores uero in auersum: aduersaque inter se habent conuexa curuaturae crurum suorum. Partem corporis laeuam minus quàm homo absolutam habent &agilem, excepto elephanto. Interiorum quarundam partium discrimina in quadrupedibus uiuiparis.