Latin
151.6 to 151.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 151.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Idem feris quoque cue H nire apertum est. nam ursi, lupi, leones acrius per id tempus in eos qui accesserint sęuiunt: inter se tamen minus haec dimicant, quia nullum ex iis gregale est. quin etiam ursae à suis catulis uehementer ferociunt, ut canes à catellis. Quae autem non uno tempore, sed saepius anno coëunt, ut ea quae cum homine degunt: uerbi gratia canes, sues, ut minus efferentur, facit coitus copia. Omnino fera omnia, aut certe plurima, non ante cum foeminis ad conmune pascuum ueniunt, quàm tempus sit coëundi: sed cum iam per aetatem licuerit, segregantur mares à foeminis, seorsumque pascuntur. Plurimae quadrupedes pedibus innitendo exercent uenerem, foeminam scilicet mare superingrediente, admotaque parte maris supina ad dorsum foeminae rem peragunt. Quae retro urinam mittunt, auersa iunguntur, ut leones, lepores, lynces. Quadrupedes tempore coitus nonnihil humoris suo genitali, tum ma res tum etiam foeminae emittunt, atque admotis ad genitale naribus odorantur: prominet etiam genitale in foeminis cum ad coitum stimulantur.