Latin
Cap. LXX
Edward Wotton, De differentiis animalium 152
Unproofread scanNot analysed yet
Viuiparorum quadrupedum aliae imperfectum animal pariunt, alię perfe ctum. Quae multifida sunt, foecundiora sunt: multipara enim id genus ani malia sunt: nec tamen partum perficiunt complura: foetum nanque adhuc recentem alere possunt, auctum iam adeptumque magnitudinem nequeunt: sed cum corpus ad nutriendum non sufficiat, partum emittunt, ut ea quae uermem pariunt: quaedam enim ex iis catulos inarticulatos propemodum pariunt, ut uulpes, ursa, leaena, &alia nonnulla, sed omnia fere caecos. Sola inter multipara sus parit perfectos: solipedes &bisulcae perfectos edunt. Bisulca pauca generant praeterquam sues: singulos enim aut binos magna ex parte edunt foetus. Quae autem maxima inter animalia sunt, ea singulos pa riunt, ut elephas, camelus, equus, &reliquae solipedes. Quadrupedes in ute ro gestantur extensis ad longitudinem cruribus &ad aluum suam applicatis. Pinguescunt quadrupedes cum gerunt partum, comeduntque amplius. omnes autem cum lactentur extenuari solent. De quadrupedum uictu &aetate.