Latin
Cap. LXXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 152-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXII. Inguescunt uero quadrupeda omnia melius, si praefatigata fame fuerint: &praeterea quiete immotioneque. Quadrupedum quae animal generant, quae syluestres eaedemque serratae dentibus sunt, carne omnes uescuntur: (nisi quod lupos aiunt terram quandam cum esuriunt edere: hoc igitur peculiare luporum sit.) herbas autem non alio tempore tangunt, nisi cum morbo laborant: quomodo &canes herba ingesta euomunt, atque ita pur gantur. Sunt inter quadrupedes feras, quae uictum ex lacu &fluuiis petant: at uero à mari nullum, praeterquam uitulus marinus: sunt in hoc genere fiber, satherium, satyrium, lutris, &latax. Cornigera animalia, tam fera quàm urbana, &quibus dentes serrati non sunt, omnia fruge herbaque uescuntur, nisi uehementer esuriant, sue excepto. unum animal digitos habentium herba alitur lepus. Bibunt quibus dentes serrati sunt animalia labendo: atque etiam nonnullae ex non serratis, ut mures: quibus autem continui, sorbendo, D ut equi, ut boues: ursus neque sorbendo, neque lambendo, sed morsu. Iumenta pro aquae quam bibant usu, suo fruuntur pabulo: &quod minus potum aspernatur, id appetentius pabuli est. In Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium. Aetatem dignosci quadrupedum confirmant, qui in eorum cura sunt constituti, si cutis praetenta maxillis detracta, mox relaxata, ilico in suum redeat locum: hoc enim indicium recentioris quadru pedis est: ueteris contra, si diutius rugata maneat cutis. Aetas ueterinorum dentibus indicatur, &dentium brochitate, superciliorum canitie, &circa ea lacunis cum fere XVI annorum existimantur. Vt uero Columella tradit, decimo anno equis tempora cauari incipiunt, &supercilia nonnunquam canescere, &dentes prominere.