Latin
LXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 158
Unproofread scanNot analysed yet
Cilium etiam cum caeterae quadrupedes non in utraque palpebra habeant, simiae habent: quanquam praetenue ac prolixius, potissimum in inferiore. Collum item ut homini breue. pectus habet omnium quadrupedum latissimum. In pectore quoque binas mammarum papillas: &brachia hominis modo, sed hirtiuscula, quae &ipsa &pedes, ut homo inflectunt: hoc est ita ut circunferentiae membrorum utrorumque obuersae inter se adducantur. Ad haec manus, digitos, ungues homini similes: &pollex iis quoque &articuVt eaedem li, ut homini: uerum omnia rudiora efferatioraque, Dissimiles homini possent similesque uideri. Pedibus paulum differunt: sunt enim ut manus praelongi: &digiti ut manus constant, medio longiore: &uestigium palmae simile faciunt, atque iisdem &ut pedibus &ut manibus utuntur: inflectuntque eosdem perinde ac manus: &,ut paucis dicam, pedes manibus habent similes, &quasi ex manum pedeque constitutos: &calcis postremum ad pedem, reliquae autem particulae ad manum facile referuntur. Lacertos &foemora habent breuia proportione cubitorum &tibiarum. Vmbilicum qui emineat nullum habent: sed durum quiddam continetur loco umbilici. Partem corporis superiorem multo minorem habent quàm inferiorem, uidelicet more quadrupedum: quinarij enim fere ad ternarium ratione constat. Degunt plus temporis proC nae quadrupedum more quàm crectae. Carent natibus, utpote quadrupedes: priuatae cauda sunt, utpote bipedes: exigua enim cauda omnino inest, quatenus nota solum habeatur. Genitale foeminę, mulieris est: mari potius ca nis quàm hominis. Partes interiores humanis similes continent. Simia ani mal ad omnia imitanda habile est: &omne quod corpore agitur, si doceatur, facile discit, &idipsum actione representat, saltat, tibia canit: denique adeo uarium natura animal est &multiplex, ut ad omnem actionem sese uerset. Apud Indos simiarum quoddam genus rufum est, quod in urbes non adducitur: quippe quod ueneris libidine adeo inflammatur, ut ad muliebrem se xum furiat. Has itaque si quando deprehendunt, statim interficiunt Indi. Simiarum generi praecipua erga foetum affectio. Gestant catulos, ut quos D immoderate amant, magnaque ex parte complectendo necant: quo fit ut catulos facilius amittant, quos impendio diligunt, &ante se gestant: quoniam neglecti pone matrem semper haerent: ex binis nanque, quos fere pa rere solent, alterum amant, alterum uero negligunt. Pro uoce stridor quidam iis est. Post hominem nullum animal praeter simiam ἀθιπλοκήλῃ uexatur: 1 omentum enim illi omnium quadrupedum maximum est. Sunt &alia simiarum genera: nempe cercopitheci caudas habent: haec sola discretio est Cercopithecus, 2 inter prius dictas. Cercopithecos generat Aethiopia nigris capitibus, pilo asinino, &dissimiles caeteris uoce. Megasthenes author est, cercopithecos in India apud Prasios gigni maximis canibus maiores: &totos albos pręter Celphus. faciem, quae nigra est (quod aliis contra euenit) caudis longis supra duos cum Cephus. bitos: &praeterea mitissimos, caniceps etiam (sic enim cynocephalum uo-E co) è numero simiarum, &eadem forma qua simia est: sed maior ualidiorque, &facie, caninae similior, unde &nomen accepit: adhaec moribus ferocioribus est, &dente robustiore, caninoque propiore.