Latin
LXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 159
Unproofread scanNot analysed yet
Ad saltum uiolenti sunt cynocephali, feri morsu, nunquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi: in Aethiopiae partibus frequentissimi. Cynocephalorum plura sunt genera. Sunt &cynocephalis similes quaedam, rostro scilicet porrectiore, &quae dentes caninos, quos κανόδοντας uocamus, habent prominentiores. Hae uix binis cruribus erectae insistunt ut aliae, tantum abest ut ita incedere aut currere possint. Inter simias habentur &sphinges, uillosae comis, &pilo fusco: mammis in pectore prominulis ac profundis, dociles ad feritatis obliuionem. Aethiopia has generat. Condunt in thesauros maxillarum cibum sphin-F giorum &satyrorum genus: mox inde sensim ad mandendum manibus exprimunt. Sunt etenim inter simias, &quas uocant satyros facie admodum grata gesticulatis motibus inquietae. natura his mitissima. Callitriches toto pene aspectu à caeteris differunt. In facie barba est. cauda primore parte lata. Has capere non est arduum, sed proferre rarum. hoc enim animal ne 4 gatur uiuere in alio, nisi in Aethiopico quo gignitur coelo. Et quemadmodum in terra, sic etiam in mari aliquod est simiarum genus, quod delphino medicinam in morbo affert. In mari rubro, aiunt, simia est, non piscis quidem illa, sed bestia cartilaginea, &uelut squamarum expers: eaque ipsa non magna, colore &aspectu terrenae simiae: non pisceo tegmine, sed ueluti testudinis cortice uestitur. Eadem similiter atque terrestris resima est: reliquum G corpus instar torpedinis latum est, ut dicas auem esse alas explicantem. Cum natat, uolare uidetur. maculis quibusdam distinguitur. Simiarum genera. Tria tantum genera notat Oppianus, sicut &Aristoteles. Κῆβος, cebus est apud Aristotelem, simia gerens caudam. Inter monstra Aethiopiae censetur celphus apud Solinum: &cephus apud Plinium, quem Pompei Magni ludi primum ostenderunt Romae ex Aethiopia: cuius pedes posteriores pedibus humanis &cruribus, priores manibus fuere similes. Hoc animal postea Roma non uidit. Cepum etiam refert Aelianus rostri forma cynocephalo similem, magnitudine canis Erythriensis, colore perquam uario. Sunt apud Indos, inquit Plinius, simiae toto corpore candentes. 3. In hoc forsitan genere est, qui χριροπίθηκες ab Aristotele uocatur, id est simia porcaria, cui rostrum simile habet chameleon. 4. Quibus artibus capiantur simiae, explicant Plinius, Solinus, Diodorus &Strabo, aliique nonnulli.