Latin
160.5 to 160.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 160.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Gerit uterum diebus fere sexaginta &uno aut duo bus, aut ad summum tribus: nec minus quàm sexaginta diebus. Quòd si quic celerius prodierit, educari ac perfici nequit. Cum peperit, rursum sexto post mense, nec citius, coitu impletur. Catulos parit articulatos quidem, sed caecos: nec ante duodecimum diem uisum recipiunt. Quae ante iustum tem pus concepere, diutius caecos habent catulos: nec omnes totidem diebus. Sunt quae duobus &septuaginta diebus uterum ferant, quarum catelli quatuor decim diebus luce carent. Quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere: si gemini, decimo: idemque in singulos adiici, totidemque esse tarditatis ad lucem dies. Quò largiore aluntur lacte, eò tardiorem uisum accipiunt: non tamen unquam ultra uicesimum primum diem, nec ante septi E mum. Optimus in foetu qui nouissimus cernere incipit: aut quem primum fert in cubile foeta. Primos mares pariunt caniculae: in caeteris alternant. Ca nes foeminae à catulorum partu uehementer ferociunt, &canire tum dicuntur, quod Graeci σκυζῶν uocant.